- PATERA
- PATERAeo quod pateat, dicta: Eius in sacrificiis antiquitus usus fuit, postea ad convivia transiit. Unde Vatro de L. L. l. 4. Hisce etiam nunc in publico conurvio, antiquitatis retinendae causa, cum Magistri siunt, potio circumsertur, et in sacrificando Diis, hôc poculô Magistratus dat Deo vinum. Priorem usum indigitat Heliodorus Aethiopic. l. 2. Καὶ ταῦτα εἰπὼν ἀπέχει τῆς φιάλης ἄκρατον τὸ ὕδωρ. τοῦτο καὶ σπένδω μὲν ἔλεγε Θεοῖς ἐγχωρίοις, καὶ Ε῞λλησι καὶ ἀυτῷ γε Ἀπόλλωνι Πυβίῳ καὶ προσέτε Θεαγένει καὶ Χαριχκείᾳ, Haec locutus effundebat ex Patera meram aquam, et libo, dicebat, Diis Indigenis et Graecis, et ipsi Apollini Pythio, atque insuper Theageni et Charicleae. Christodorus quoque Poeta Thebanus Copita, Antholog. l. Epigr. 29.———— ——— ἦν μὲν ἀείρωνΔεζιτερῇ φιάλην ἐπιλοίβιον.——— ———— Et artollebat quidemDextrâ phialam (seu Pateram) libatoriam, etc.Quam in rem Theod. Marcilius, Festisdiebus, inquit, soliti sunt pateras Diis libare, deinde et ipsi perpotare. Itaque matronae, quamquam lege Komuli temetô abstinere iussae, tamen festis diebus solitae post libationem obducere, ad l. 12. Tabb. c. 96. vide quoque ad illa Arnobii l. 4. Ant. ex paterit auraeis inferia via defuncti, Lud. Carrionem Emendationum l. 2. c. 3. aliquid etiam apud Iac. Cuiacium Observat. l. 2. c. 12. Proprie autem vas, quô, popâ victimam iugulante, alius sanguinem excipiebat, ἄμνιον Cretensibus, quae vox Syra videtur, quia vasa Syri mane et per metathesim amne vocant. Hôc sensu Virg. dixit Aen. l. 3. v. 67.Sanguinis et sacri pateras ————nempe de victimis sumpti, ut ibi Servius. Et l. 6. v. 249.Supponunt alii cultros, tepidumque cruoremSuscipiunt pateris ————Moses aganoth, vocat Exodi c. 14. v. 6. pro quo Chaldaei habent Gap desc: Hebrew, quasi dicas aspersoria, Syrus λεκάνας, Arabum unus hydrias, alter tassath (Gall. tasses) i. e. pateras, Seniores et Vulgatus, κρατῆρας, crateras. Atque hôc sanguinc arae persunde. bantur. Vide Sam Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33. etc. Posteriorem Pindarus Olympic. Ode 7. ab initio:Φίαλαν ὡς εἴ τες ἀ ---φνείας ἀπὸ χειρὸς ἑλὼνΕ῎νδον ἀμπέλου καχλάζοι ---σαν δρόσῳ δωρήσεται,Νεανίᾳ γαμβορῷ προπίνων,Phialam ut si quis e di ---vite manu desumptam,Intus uvae bullien ---tem rore donetIuveni genero praebibens.Vide eum dem Pythiorum quoque Od. 5. Isthmiorum Od. 1. etc. Macrob. certe Saturnal. l. 5. c. 21. interpoculorum genera Pateram recenset, dicitque fuisse, ut nomen ipsom indicet, poculum planum ac patens: quod ansas habuisse ostendit Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. Vide demore ingentem huiusmodiantiquamque et praesignem Pateram in epulis veter. Heroum, posoendi, in honorem Deorum atque convivii, Casp. Barthium Animadversion. Papin, ad Theh. l. 1. v. 541. ut et aliquid supra, voce Crater, Cuiusmodi Patera filicata, a filice, ad cuius herbae speciem erat caelata, nomen trahens, occurtit apud Salmas. Not. ad Pollionis Claudium, c. 17. uhi variis argumentis, in vasis caelandis, lusisse Veterum luxuriam, pluribus docet. Vide quoque infra, voce Patina. Idem Pollio in eodem, Paterarum trilibrium mentionem facit. Sed et pateris, munera, quae in pecunia numerata olim Principibus quotannis exsolvi sunt solita, offerebantur, uti vidimus supra, in Hanaperium Im o ipsae Paterae inter dona, Amicis Legatisque tributa. Sic Flav. Vopiscus, Probum, quum bellô Sarmaticiô iam Tribunus multa fortiter fecisset, publice in contione donatum esse, hastis puris quatuor, coronis vallaribus duabus, coronâ civicâ unâ, vexillis puris quatuor, armillis aureis duabus, torque aureô unô, paterâsacrificaliquinquelibrrunâ, tradit in vita eius c. 5. Nec omittenda Patera, a Regibus Persarum, Imperatoribus Romanis dari solita, de qua sic idem Vopiscus in Aureliano, c. 5. Data est ei praeterea, cum Legatus in Persas îsset, Patera, qualis solet Imperatoribus dars a Rege Persarum, in qua insculptus erat Sol eô habitu, quô colebatur in eo templo, in quo mater eius fuerat Sacerdos. Ubi Palatinos et editio vetus', Sol eô habitu, quô colebatur ab eo, Templo in quo mater eius faerat Sacerdos, i. e. eô habitu, quô colebatur ab Aureliano: a quo cultum fuisse Solem multa testantur et maxime templum ab eo Soli conditum consecratumque. Non dicit, quô habitu Sol fuerit sculptus, in illa patera; sed credibile est cum a Persis data tuerit, non aliô habitu in ea illum fuisse seulptum, quam quô a Persis colebatur, qui eius simulacrum facie leoninâ effingebant cum tiara. De quo exponendus Arnobius, l. 6. Inter Deos videmus leonis torvissimam faciem merô oblitam miniô et nomine frugiferi nuncupari. Καρποφόρος enim ἥλιος et καρπογένεθλος Sol dicitur, in Hymno quodam, in quo omnia eius attributa, iuxta literas alphabeti, ordine recensentur.Κοσμοπλόκον, Κλάριον, κρατερόφρονα, καρπογένεθλον.Statius Papinius, l. 1. Theb. extr.———— Seu te roseum Titana vacariGentis Achameniae ritu, seu praestat Osyrim,Frugiferum, seu Parsaei sub rupibus antri.Indignata sequi torquentem cornua Mithram.E quibus ultimis verbis plenius discimus, vultu Leoninô cum tiara fingi, pingique, utrâque manu reluctantis tauri cornua comprimentem, confuevisse a Persis Solem, uti docet Lutatius, ad d. l. Atque etiamnum multis locis Romae vifuntur Mithrae simulacra, stantis in spelaeo vel rupe cavata tiarati, taurum cornibus tenentis aut eundem substratum calcantis, vultum tamen virilem, non leoninum habentis, quem tamen quin aliquando hâc facie pinxerint, dubium non est, vide Salmas. Not. ad Vopisci l. c. de Patera vero aurea, in certum Nili gurgitem, a Sacerdotibus quotannis; die Apis natali iacta, infra voce Phiala.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.